CERVULA

CERVULA
CERVULA
turpe ludi genus, Augustino quam maxime damnatum, Serm. de temp. 215. Si adhuc agnoscatis aliquos illam sordidissimam turpitudinem de hinnula vel cervula exercere, ita durissime castigate, ut eos paeniteat rem sacrilegam commisisse.
Solebant nempo Ethnici et Pagani Kalendis Ianur. belluraum, pecudum et vetularum assumptis formis, huc illuc discursare, et petulantius sese gerere: quod a Christianis non modo proscriptum, sed et ab iis postmodum inductum constat, ut eâ die ad calcandam Gentilium consuetudinem, privatae fierent litaniae et ieiunaretur, et observare est in Concilio Toletano IV. can. 10. Conciliô Turonensi II. can. 17. alibi. Turpitudo de hinnula aut cervula, prohibetur apud Augustin. Serm. de Temp. Vetulas aut cervulas, aut iotticos facere, in Vita S. Eligii, l. 2. c. 15. quibus strenae diabolicae adduntur Concil. Autisidor. can. I. in cervulo ducere, aut in vetula udere, apud Halitgarium in Paenitent. c. 6. et.c Bonifacius Episcopus Moguntin. Ep. ad Zachariam Pontif. c. 6. Affirmant se vidisse annis singulis in Romana urbe, et iuxta Ecclesiam S. Petri in die vel nocte, quando Calendae Fanuarii intrant, paganorum consuetudine choros ducere per plateas et acclamationes rina Gentilium, et cantationes sacrilegas clebrare et mensae illas die vel nocte dapitbus onerare et nullum de domo sua, vel ignem, vel ferramentum, vel aliquid commodi vicino suo praestare velle. Ubi ad eundem paganicum lusum respicit. Plura hanc in rem vide apud Car. du Fresne in Glossar. et Macrum utrumque in Hierolex. Hinc Proverb. apud Gallos, N'en faire que le cerf. In variis enim Galliae inprimis urbibus, id ludicri olim in usu. Unde biculam facere, idem dictum
in Concilio Altissiodor. bicas autem Gallis feminas esse, sicut mares cervos, constat. Salmas. ad Solin. p. 222. Simile ludi genus Ermulus, de quo infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Ischnura — elegans …   Wikipédia en Français

  • Schnaken — (Gattung Tipula) Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Unterklasse: Fluginsekt …   Deutsch Wikipedia

  • Christmas — • Provides a detailed overview of the holiday from the fourth century through the modern age. Includes links to related topics Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Christmas     Christmas …   Catholic encyclopedia

  • Список видов рода Tipula — Содержание 1 Acutipula 2 Afrotipula 3 Arctotipula 4 Bellardina …   Википедия

  • Список стрекоз Канады — Камышовое коромысло Aeshna juncea распространено в Евразии и Северной Америке В данный список включены представители отряда Стрекозы ( …   Википедия

  • BICULAM facere — vel cerulum, in Concil. Altissiodorensi, genus erat sollennis et tralatitii ludicri, apud Paganos, in multis urbibus Galliae, quod et Christiani usurpârunt. Unde Proverb. manavit, n en faire que le cerf. Galli enim, in idiomate suo, utrumque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIRCUMCISIO Domini — Festum ad Kal. Ianuar. ab Ecclesia celebratum, ut superstitioni Gentilium hôc die ferventi opponeretur, ut dictum supra in Cervula, ex Augustino in Psalm. 68. et Ambrosio, Serm. 2. de Kal. Ianuar. Proinde eô die Alleluia omissum, ex ordinatione… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ERMULUS — apud Aldhelmum Abb. Malmesbur. Et ubi pridem eiusdem infandae natrices, ermuli, cervulique crudâfanis colebantur superstitione in profanis, versa vice discipulorum gurgustia, imo almae oraminum aedes, architecti ingenio fabre conduntur: I.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”